PRAELECTIO Legis

PRAELECTIO Legis
PRAELECTIO Legis
Verbique divini frequentior et accuratior, quam hactenus obtinuerat, praedicatio, inter esraiticae Reformationis capita, memoratur Nehemiae, c. 8. v. 8. 9. Et legerunt in libro illo, in Lege Dei explanate, et apposuerunt ei intellectum et intellectionem per Scripturam ipsam. E' qua originem traxit hebdomadalis illa SAbbatina Praelectio in Iudaeorum Synagogis frequentata, de qua Actorum, c. 15. v. 21. ubi antiqua tempora explicat Burmannus de temporius Esrae, ante quae nec Synagogas structas, nec Legem hebdomadatim praelectam fuisse, docet ex Deuteronom. c. 31. v. 10. 11. 12. coll. 2. Chron. c. 17. v. 7. 8. 9. et 2. Regum, c. 22. v. 8. ut hic mos ultra mille annos, post Legem latam, demum inoleverit; confirmatus post modum exemplô Chriti, qui, Sabbatô ingressus in synagogam, docebat, Marci, c. 1. v. 21. coll. Lucae, c. 4. v. 31. 33. et Apostolorum, Actor. c. 13. v. 14. 15. 42. 44. etc. Est autem ea lectio sic ordinata a Iudaeis, ut quôlibet annô universa Lex absolvatur die magnô Festi Scenopegiae; quando simul novam eius lectionem ordiuntur. Quomodo deinceps etiam Prophetae divisi sunt, ut colligitur ex Actor. c. 13. v. 27. Tum voces Prophetarum, quaesper omne Sabbatum leguntur, impleverunt. Unde etiamnum in more est, ut utramque lectionem singulis Sabbati peragant. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 37. §. 10. et 11. Vide infra Synagoga magna, it. Targum. In Novo Testam. Praelectio verbi divini in coetibus vulgari ac notâ linguâ, eiusdemque explicatio, similiter diu in Ecclesia obtinuit, ut ex Veterum scriptis constat: ac sub Gregorio M. demum, et sucessoribus eius, Caroli M. tempore defecisse videtur; sub quo Latinos passim ritus, et in sacris sermonem, invaluisse, ac de
Euangelii corpore excerptas quasdam particulas, Ecclesiasticae Plebi in ordinem praelegi coepisse, idem docet Part. 2. l. 7. c. 17. §. 18. more priscô hodie plurimis in locis revocatô etc. Vide plura supra voce Lectio, alibique. Addo hîc saltem, Praelegere vocem Artis esse, et de Praeceptore proprie, ut legere de discipulo, usurpari: sicut Graeci παραναγινώσκειν, vel etiam ἐπαναγινώσκειν, de Magistro; uti ἀναγινώσκειν, de discipulo dicunt, vide Casaubonum, ad Sueton. de Grammat. et Rhetor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • LECTIO — in Poesi, diversa olim, ab solutae orationis numeris. Plin. Caecilius l. 5. Ep. 19. de Zosimo liberto suo, Idem tam commode Orationes, et Historias et Carmina legit, ut hoc solum diditisse vide atur. Ubi videmus, et Historias et Orationes itidem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DUCES — apud Iudaeos, e captivitate Babylonica reduces, dicti sunt, qui, una cum Pontificibus, Populum regebant: Postquam enim redux Ecclesia in patriam, varias subiisser vices sub Persis eorumqueve Satrapis Aechmalotarchis, Graecis, lagidispraecipue:… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HEBDOMAS — I. HEBDOMAS Graece Ἐβδομὰς, proprie septimus dies Ioseph. de Eslenis, Καὶ ταῖς ἑβδομάσιν ἔργων ἐφάπτεςθαι διαφορώτατα Ι᾿ουδαίων᾿ οὐ μόνοι γὰρ τροφὰς ἑαυτοῖς πρὸ ἡμέρας μιᾶς παραςκευάζουσιν, ὡς μηδὲ πῦρ εναύοιεν ενείνῃ τῇ ἡμέρᾳ, κτλ. Et singulis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”